PULEX

PULEX
PULEX
Arabibus pater saltus, nec enim solum anterius, sed et retrorsum mirum in modum salit, ut venatorem fugiat. Hinc in Nebulis Aristophanes, ut Socratem doceat de rebus nil-Lili philosophari, fingit illum pulicis saltum dimetiri et saltu suô proprios pedes quot transiliat. Verba sunt Actûs 1. Se. 2. et Latine sic habent:
DISC. Nuper interrogavit Chaerephontem Socrates,
Quot suos ipsius pedes saltet pulex?
Demorso enim Chaerephontis superciliô,
In Socratis caput insilierat.
STR. Quomodo igitur id metitus est. DISC. Dexterrime.
Ceram enim liquefecit, et captô pulice,
Pedes eius in ceram immersit:
Quibus solutis spatium dimensus est.
Et Actu 3. Sc. 1.
ΦΕΙ. Τίς φησι ταῦτα; ΣΤΡ. Σωκράτης, ὁ Μήλιος,
Καὶ Χαιρεφῶν, ὃς οῖδε τὰ ψυλλῶν ἴχνη.
PHI. Quis haec dicit? STR. Socrates Melius,
Et Chaerephon, qui novit pulicum vestigia.
Nempe de Socrate fuisse disseminatum tale aliquid, etiam ex Xenophontis Symposio colligere est, ubi Socrati dicit quidam Syracusanus, Ϝἶπέ μοι πόσους ψύλλα πόδας ἐμοῦ ἀπέχει: ταῦτα γὰρ σέ φασι γεωμετρεῖν, Dic mihi, quot pedes a me distet pulex: aiunt enim te haec dimetiri. Utut autem vile animalculum pulex sit, unde David, cum Rege Saule disceptans, humilitatis cansâ pulicem se vocat, 1. Sam. c. 24. v. 15. et apud Dionem Claudius, ut doceret, se tenuiorum hominum insidias susque deque habere, Οὐ τὸν αὐτὸν χρὴ τρόπον γύλλαντου καὶ θηρίον ἀ μύνεςθαι, Non opertet, inquit, eôdem modô adversus pulicem, quo adversus feram, se tueri; Tzetzis quoque Historiarum Chiliade 9. Hist. 72. Xerxis imbelles copiae vocantur, ψυλλῶν νέφος, publicum nubes; et ridetur in Fabulis qui a pulice morsus Herculem invocavit: Inde tamen etiam illustri viro nomen fuisse legimus, Hebr. Paros vel Pharos, qui saepe nominatur in libris Esrae et Nehemiae. Sed et in Menandri Messenia ψύλλος est viri nomen, de quo Suidas. Et Psylla urbs ac Psylli populi indidem nomen habuêre, Vidê supra et plura hanc in rem, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 19. nec non Auctorem Anon. Sinae et Europ. c. 38.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Pulex — ? Pulex Блоха Pulex …   Википедия

  • Pulex — Pu lex, n. [L., a flea.] (Zo[ o]l.) A genus of parasitic insects including the fleas. See {Flea}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Pulex — (lat.), der Floh …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pulex — Pulex, der Floh; Pulicidae (Flöhe), Familie aus der Ordnung der Zweiflügler …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pulex — (lat.), der Floh (s. Flöhe) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pulex — Género de pulgas, algunas de cuyas especies transmiten infecciones transportadas por artrópodos, como la peste y el tifus epidémico. Diccionario Mosby Medicina, Enfermería y Ciencias de la Salud, Ediciones Hancourt, S.A. 1999 …   Diccionario médico

  • Pulex —   [lateinisch], Gattung der Flöhe mit dem Menschenfloh.   …   Universal-Lexikon

  • púlex — |cs| s. m. 2 núm. O mesmo que púlice …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Pulex — noun type genus of the Pulicidae • Syn: ↑genus Pulex • Hypernyms: ↑arthropod genus • Member Holonyms: ↑Pulicidae, ↑family Pulicidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • Pulex — Pu̱lex [aus lat. pulex, Gen.: pulicis = Floh, Erdfloh] m; , (Arten:) Pu̱lices: Gattung der Menschen und Tierflöhe (flügellose, bis 5Pulexmm große, blutsaugende Insekten, deren Hinterbeine als Sprungbeine ausgebildet sind). Pu̱lex ir|ri̱tans:… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”